Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur h2 

Pompeiusque aberat, ex ipsius ore Pompei mitti videbatur. Dixerat aliquis leniorem sententiam, ut primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio tuto et libere senatus,

quae vellet, decernere auderet ; ut M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas provincias proficisceretur, ne qua esset armorum causa : timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad ejus periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur ; ut M. Rufus, qui sententiam

Calidii paucis fere mutatis rebus sequebatur.h3

Hi omnes convicio L. Lentuli consulis correpti exagitabantur. Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnina negavit. Marcellus perterritus conviciis a sua sententia discessit.

Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum

Pompei plerique compulsi inviti et coacti h3

  • Scipionis sententiam sequuntur : uti ante certam diem
  • Caesar exercitum dimittat ; si non faciat, eum adversus r
  • em publicam facturum videri. Intercedit M. Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis. Refertur confestim de intersessione tribunorum.

Dicuntur sententiae graves ; ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur. .

 
  • 3. Misso ad vesperum senatu omnes,
  • qui sunt ejus ordinis, a Pompeio evocantur. Laudat promptos
  • Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat.

Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur. Completur urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessarii

centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessarii h2

Pompei plerique compulsi inviti et coacti h3

Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur. Completur urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessarii



Mise à jour : mardi 2 avril 2019. | Mentions légales | Plan du site | création Approche | RSS 2.0